monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 47, 2
Gratulor tibi et sanctae atque venerabili sorori tuae Serenillae, quae φερονύμος calcatis fluctibus saeculi, ad Christi tranquilla pervenit: quanquam hoc nominis vaticinio etiam in te praedestinatum sit. Legimus enim sanctum quoque Danielem appellatum desideriorum virum , et amicum Dei, quia mysteria eius scire desideravit. Itaque quod venerabilis Paula me est deprecata, ut facerem, sponte facio: hortorque vos et precor per Domini caritatem, ut nobis vestros tribuatis aspectus, et per occasionem sanctorum Locorum, tanto nos ditetis munere. Certe si consortia nostra displicuerint; adorasse ubi steterunt pedes Domini, pars fidei est; et quasi recentia nativitatis et crucis ac passionis vidisse vestigia.